Singweise aufgefunden und eingerichtet von Hans Joachim Moser, 1927
Plug-in notwendig / Plug-in required [ MIDI-Melodie herunterladen ] Meum est propositum in taberna mori ubi vina proxima morientis ori. Tunc cantabunt laetius angelorum chori: Deus sit propitius isti potatori, isti potatori. Poculis accenditur animi lucerna, cor inbutum nectare volat ad superna. Mihi sapit dulcius vinum de taberna, quam quod aqua miscuit praesulis pincerna. Jejunant et abstinent poetarum chori, vitant rixas publicas et tumultus fori, et, ut opus faciant, quod non possit mori, moriuntur studio subditi labori. Unicuique proprium dat natura donum, ego versus faciens bibo vinum bonum et quod habent purius dolia cauponum; tale vinum generat copiam sermonum. Mihi nunquam spiritus poetriae datur, nisi prius fuerit venter bene satur. Cum in arce cerebri Bacchus dominatur, in me Phoebus irruit et miranda fatur. Tales versus facio, quale vinum bibo, nihil possum facere, nisi sumpto cibo. Nihil valent penitus, quae jejunus scribo, Nasonem post calicem carmine praeibo. Achipoeta, um 1160, Carmina Burana Literatur Raimund Lang, »Meum est propositum«. Die reuelose Beichte eines pokulierenden Vaganten, in: Studentenkurier Nr. 4/97, S. 10–14, [ Inhaltsverzeichnis ]
Achipoeta, um 1160, Carmina Burana